monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.167v > ubk4°Ms.theol.26.82 > sectio 7 > bnfGrec107.235 > sectio > 50
Ambrosius, De apologia David, § 49 <<<     >>> § 51

§ 50

1 sunt etiam qui accipiant priorem uersiculum de lauacro esse, secundum de paenitentia.
2 qua gratia etiam Petrus, qui ante fuerat baptizatus, interrogatur, postquam uisus est dominum negasse : Simon Iohannis, diligis me? dicit ei: utique tu scis, domine, quia diligo te.
3 et iterum interrogatur: Simon Iohannis, diligis me? et iterum respondet: tu scis quia amo te.
4 et tertio interrogatur: Simon lohannis, amas me? et contristatus est, quia dixit ei tertio: amas me, et dicit ei : domine, omnia tu scis; tu nosti quia amo te.
5 et dictum est ei trina uice: pasce oues meas; sequere me, quasi qui peccatum suum nimia caritate texisset.
6 nec otiose post confessionem nimiae caritatis iubetur plebem regere, qui etiam turbatus non amiserat quemadmodum ipse se regeret ? hoc propter gratiam diximus caritatis, eo quod peccatum tegat.
7 denique nonnulli ideo trinam interrogationem dilectionis factam esse dixerunt, quia trina fuerat negatio, ut trinae lapsum negationis professio caritatis totiens repetita deleret.